in Literature, Scholarship

Hypermetric verses

I thought others might find it useful to have collected in one place all instances of hypermetric verses in classical Latin poetry (i.e., lines that have an ‘extra’ syllable at the end that elides with the opening vowel of the following line).

Lucilius, fragment 17. 6: (cf. Vergil, Aeneid 5. 422)

  1. … magna ossa lacertique
  2. apparent homini …

Lucretius, De rerum natura 5. 849–50:

  1. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  2. ut propagando possint procudere saecla
Catullus, carmen 64. 298:

  1. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  2. advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens

Catullus, carmen 115. 5:

  1. prata arva ingentes silvas saltusque paludesque
  2. usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Horace, Satires 1. 4. 96:

  1. me Capitolinus convictore usus amicoque
  2. a puero est causaque mea permulta rogatus

Horace, Satires 1. 6. 102:

  1. et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
  2. exirem, plures calones atque caballi
Vergil, Georgics 1. 295:

  1. aut dulcis musti Volcano decoquit umorem
  2. et foliis undam trepidi despumat aeni.

Vergil, Georgics 2. 69:

  1. inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
  2. et steriles platani malos gessere valentis,
Vergil, Georgics 2. 344:

  1. si non tanta quies iret frigusque caloremque
  2. inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

Vergil, Georgics 2. 443:

  1. navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque;
  2. hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
Vergil, Georgics 3. 242:

  1. Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque
  2. et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,

Vergil, Georgics 3. 377:

  1. otia agunt terra, congestaque robora totasque
  2. advolvere focis ulmos ignique dedere.
Vergil, Georgics 3. 449:

  1. et spumas miscent argenti vivaque sulpura
  2. Idaeasque pices et pinguis unguine ceras

Vergil, Aeneid 1. 332:

  1. iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
  2. erramus, vento huc vastis et fluctibus acti
Vergil, Aeneid 1. 448:

  1. aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
  2. aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.

Vergil, Aeneid 2. 745:

  1. quem non incusavi amens hominumque deorumque,
  2. aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Vergil, Aeneid 4. 558:

  1. omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
  2. et crinis flavos et membra decora iuventa

Vergil, Aeneid 4. 629:

  1. imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.
  2. Haec ait, et partis animum versabat in omnis
Vergil, Aeneid 5. 422:

  1. et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
  2. exuit atque ingens media consistit harena.

Vergil, Aeneid 5. 753:

  1. robora navigiis, aptant remosque rudentisque,
  2. exigui numero, sed bello vivida virtus.
Vergil, Aeneid 6. 602:

  1. quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
  2. imminet adsimilis; lucent genialibus altis

Vergil, Aeneid 7. 160:

  1. iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum
  2. ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
Vergil, Aeneid 7. 470:

  1. se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
  2. haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit

Vergil, Aeneid 8. 228:

  1. ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
  2. accessum lustrans huc ora ferebat et illuc
Vergil, Aeneid 9. 650:

  1. omnia longaevo similis vocemque coloremque
  2. et crinis albos et saeva sonoribus arma

Vergil, Aeneid 10. 781:

  1. sternitur infelix alieno vulnere, caelumque
  2. aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
Vergil, Aeneid 10. 895:

  1. clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
  2. advolat Aeneas vaginaque eripit ensem

Vergil, Aeneid 11. 609:

  1. substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
  2. exhortantur equos, fundunt simul undique tela
Ovid, Metamorphoses 4. 11:

  1. turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
  2. ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem

Ovid, Metamorphoses 4. 780:

  1. perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
  2. in silicem ex ipsis visa conversa Medusa
Ovid, Metamorphoses 6. 507:

  1. inter seque datas iunxit natamque nepotemque
  2. absentes pro se memori rogat ore salutent

Do with that what you will. (Including, of course, correcting me if I’m wrong or missed anything.)