Archives for February 8th, 2013

8
Feb

Gauls in Galatia

Count Claudian as a witness to Galatia in Asia Minor having been settled by Celtic Gauls (I don’t have time at the moment to gather other ancient sources on this):

Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget

proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas,

quae levat, attingit Galatas. utrimque propinqui

finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces

continuant australe latus. gens una fuere

tot quondam populi, priscum cognosmen et unum

appellata Phryges; sed (quid non longa valebit

permutaure dies?) dicti post Maeona regem

Maeones. Aegaeos insedit Graecia portus;

Thyni Thraces arant quae nunc Bithynia fertur;

nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens

illis ante vagus tandem regionibus haesit

gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu,

pro Rheno poturus Halyn. dat cuncta vetustas

principium Phrygibus; nec rex Aegyptius ultra

restitit, humani postquam puer uberis expers

in Phrygiam primum laxavit murumura vocem. (In Eutropium 2.238-54)